monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XXX <<<    

Caput XXXI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus civium sanguis a civibus non modo in ceteris locis, verum etiam inter ipsa deorum altaria fundebatur.
2 Non elegit templum, quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi vero qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut viverent etiam ipsi barbari deduxerunt.
3 Illud scio et hoc mecum, quisquis sine studio partium iudicat, facillime agnoscit (ut omittam cetera quae multa commemoravi et alia multo plura quae commemorare longum putavi): si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur rerum tanta vastatio, quanta illis bellis Europam Africamque contrivit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala illa tribuisset.
4 Multo autem minus eorum voces tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem vel inruptio <illa> Gallorum vel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio vel, quod cuncta mala praecedit, bella illa civilia sequerentur.
5 Mala etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, boves locutos, infantes nondum natos de uteris matrum quaedam verba clamasse, volasse serpentes, feminas et gallinas et homines in masculinum sexum fuisse conversas et cetera huius modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu vera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed stuporem.
6 Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus), haec profecto etiam graviter laedere potuerunt. Legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur, ut pices navium solverentur.
7 Hoc utique non leviter noxium fuit, quamvis incredibiliter mirum. Eodem rursus aestu ignium tanta vi favillae scripserunt oppletam esse Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxavere Romani.
8 Lucustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani provincia, litteris mandaverunt; consumptis enim fructibus foliisque lignorum ingenti atque inaestimabili nube in mare dicunt esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus atque hinc aere corrupto tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis.
9 Tunc Uticae ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confirmant. Talis itaque vanitas, qualem ferimus eique respondere compellimur, quid horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis uideret?
10 Et tamen diis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista vel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.